monumenta.ch > Lucanus > sectio 331 > sectio > sectio 8 > Numeri, 33 > bnf5941A.13 > Genesis, 34 > sectio 674 > sectio 5 > Leviticus, 19 > sectio 244 > sectio 376 > ad Corinthios I, 15 > sectio 29 > bnf6069H.133 > sectio 12 > sectio 825 > uwbM.p.th.q.1a.281 > csg68.233 > sectio 48 > sectio 20 > bnf6496.21 > Apocalypsis, 3 > Caput 23
Orosius, Historiae, Liber 3, 22 <<<    

Caput 23 MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN

1  At ego nunc revocar, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces revolvam, qui mortuo Alexandro diversas sortiti provincias mutuis se bellis consumpserunt. 2  quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare videor, quasi aliqua inmensa castra per noctem de specula montis aspectans nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam. 3  ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem Libyaeque vel maximam, horrendi subito bellorum globi conluxerunt: 4  qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris quasi fumi caligine turbaverunt. 5  sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero. 6  Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes vero eius quattuordecim annis dilaniaverunt et veluti opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli, seque ipsos invicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt. 7  itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte provenit. confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt. 8  Mediae maiori Atropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio adsignatur. 9  Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit. 10  Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. 11  In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui so sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seres inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos Taxiles habuit. 12  in colonias in Indis conditas Python Agenoris filius mittitur. Parapamenos fine Caucasi montis Oxyarches accepit. Arachossi Cedrosique Sibyrti decernuntur. 13  Drancheos et Areos Statanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Stacanor Parthos, Philippus Hyrcanios, Fratafernes Armenios, Tleptolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archo Pelassos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt. 14  Igitur causa et origo bellorum epistula Alexandri fuit regis, qua iussit omnes exules patriae libertatique restitui. potentes enim civitatum Graeciae timentes, ne exules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. 15  primi Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte venerat, gerunt, per Demosthenen quoque oratorem Sicyonam Argos et Corinthum ceterasque civitates sibi socias adiungunt, Antipatrum obsidione cingunt. 16  ibi dux eorum Leosthenes telo e muris iacto perfossus occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt eiusque copiis conminutis ipsum interficiunt. 17  Perdicca vero bellum Ariarato Cappadocum regi intulit eumque vicit. in qua victoria nihil praeter vulnera et pericula conquisivit, nam omnes ante inruptionem urbis suae succensis domibus suis se suaque omnia concremaverunt. 18  Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur, gravissime multis provinciis et insulis ab auxilia vel negata vel praestita dilaceratis. 19  diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur: novissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua viscera armatur. 20  Ptolemaeus Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus occurrere bello Perdiccae parat. inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se proelio digladiati sunt. 21  victus Neoptolemus ad Antipatrum fugit: quem ut Eumenen de insperato opprimat perurguet: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit. 22  in eo bello Polypercon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis vulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes victor evasit. 23  Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis ipse quoque interfectus est. Eumenes Python et Illyrius et Alceta frater Perdiccae a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque adversus eos Antigono decernitur. 24  Itaque Eumenes et Antigonus conlatis adversum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes victus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus ab obsidione discessit. 25  sed nec sic Eumeni spes firma aut salus certa. quare ultimo consilio argyraspidas ob arma deargentata sic dictos, hoc est milites, qui sub Alexandro militaverant, in auxilium rogat: 26  qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono victi castrisque privati, et uxores et liberos simulque omnia, quae sub Alexandro adquisierant, perdiderunt. 27  qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, victorem rogant. Antigonus autem redditurum pollicetur, si sibi vinctum Eumenen pertraherent. 28  ita illi spe recuperationis inlecti, dedecorissima proditione ducem suum, cuius signa paulo ante secuti fuerant, captivi ipsi captum catenatumque duxerunt et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt. 29  interea Eurydice, Arridaei regis Macedonum uxor, multa sub nomine viri nefaria gerit per Cassandrum, quem flagitiose cognitum ad summum fastigium per omnes honorum gradus provexerat: qui ex libidine mulieris multas Graeciae civitates adflixit. 30  tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperconta, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida rege Molossorum veniret et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Macedonibus Arridaeum regem et Eurydicen iussit occidi. 31  quamquam et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit: nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito adventu Cassandri diffisa Macedonibus cum Roxa nuru sua et nepote Hercule in urbem Pydnam concedit: 32  ubi continuo per Cassandrum capta et interfecta est. filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus. 33  Perdicca Alceta et Polyperconte ceterisque ducibus, quos commemorare longum est, diversae partis occisis finita bella inter successores Alexandri videbantur, 34  cum Antigonus ardens cupiditate dominandi liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat. 35  his cognitis Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio vincitur. 36  Cassander Ptolemaeo in victoria particeps factus cum Apolloniam rediret, incidit in Avieniatas : qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures relicto patrio solo et antiquis habitaculis emigrantes, novas sedes praetenta interim pace requirebant. 37  sed Cassander et virtutem et multitudinem gentis adgnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent atque invaderent, receptos in societatem in ultimis Macedoniae finibus conlocat. 38  inde cum iam Hercules Alexandri filius quattuordecim esset annorum, timens ne eum omnes quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curavit. 39  Ptolemaeus iterum cum Demetrio navali proelio conflixit et cum omnem paene classem atque exercitum perdidisset, victus in Aegyptum refugit. 40  hac victoria elatus Antigonus, regem cum Demetrio filio appellari iubet: quod exemplum omnes secuti regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt. 41  igitur Ptolemaeus et Cassander ceterique alterius factionis duces cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistulas se invicem confirmantes coeundi in unum tempus locumque condicunt et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. 42  Cassander finitimorum bellis inplicitus Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. 43  Seleucus quoque ex Asia maiore descendens novus Antigono hostis accessit. hic siquidem Seleucus plurima per orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. 44  principio Babylonam bello expugnavit et cepit. Bactrianos novis motibus adsurgentes perdomuit. 45  transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri veluti detracto excussoque a cervicibus iugo praefectos eius occiderat Androcotto quodam ad vindicandam libertatem duce. qui postea crudeliter in cives agens, quos de externa dominatione defenderat ipse servitio premebat. 46  cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamvis multa et gravia bella gessisset, novissime firmatis regni condicionibus et pacta pace discessit. 47  Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque eius, pugna committitur: cuius quanto potentior apparatus tanto ruina gravior fuit, nam in ea tunc totius paene Macedonici regni vires conciderunt. 48  in ipso bello Antigonus occisus est; sed finis belli huius initium alterius fuit: nam cum victoribus de praeda non conveniret, iterum in duas factiones diducuntur: 49  Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iungitur; Cassandro defuncto filius Philippus succedit. sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur. 50  Antipater Thessalonicen matrem suam, Cassandri uxorem, quamvis miserabiliter pro vita precantem, manu sua transverberavit. 51  Alexander frater eius dum bellum adversus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio, cuius auxilium petierat, circumventus occiditur. 52  Lysimachus cum Dori regis Thracum infestissimo bello urgueretur, adversus Demetrium pugnare non potuit. 53  Demetrius augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. 54  Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus experti priore certamine, quantae vires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium. 55  his se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri iungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. nec spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. 56  deinde Lysimachus generum suum Antipatrum insidiantem sibi interfecit filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit. 57  Quibus quidem diebus Lysimachia civitas formidolosissimo terrae motu eversa, oppressoque populo suo crudele sepulchrum fuit. 58  Lysimachum autem adsiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt et ad Seleucum deficientes, pronum iam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt. 59  res foedissimi spectaculi erat, duo reges, quorum Lysimachus annos natus LXXIIII, Seleucus autem LXXVII, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. 60  ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reservatum: 61  quippe cum orbem terrarum exstinctis iam XXXIIII Alexandri ducibus soli possiderent et angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. 62  in eo bello Lysimachus, vel amissis vel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. sic Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit. 63  sed ne Seleucus quidem tanta victoria inpune laetatus est: nam neque ipse post LXXVII annos quietem naturalis mortis invenit, sed extortam sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit: 64  quippe insistente Ptolemaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus occisus est. 65  Haec sunt inter parentes filios fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. tanti apud illos divina atque humana religio pendebatur. 66  erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interventu solius fidei Christianae ac medio tantum iurationis sacramento vivere se cum hostibus nec pati hostilia sciunt; 67  quibus indubitatissime probatur, quia non, sicut illi antea,

caesa iungebant foedera porca,

sed quia nunc inter barbaros ac Romanos creatorem et dominum suum contestantes tantam fidem adhibita in sacramentum servant evangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit servare natura. 68  Nunc autem finis Macedonici belli finis etiam libri fiat, praesertim cum iam abhinc Pyrrhi bella incipiant et mox Punica consequantur.


Orosius, Historiae, Liber 3, 22 <<<    
monumenta.ch > Lucanus > sectio 331 > sectio > sectio 8 > Numeri, 33 > bnf5941A.13 > Genesis, 34 > sectio 674 > sectio 5 > Leviticus, 19 > sectio 244 > sectio 376 > ad Corinthios I, 15 > sectio 29 > bnf6069H.133 > sectio 12 > sectio 825 > uwbM.p.th.q.1a.281 > csg68.233 > sectio 48 > sectio 20 > bnf6496.21 > Apocalypsis, 3 > Caput 23